# 240 Irregularitas bigamiae non tollitur per baptismum . ¶ QVaeritur, vtrum irregularitas bigamiae tollatur per baptismum? Fuit quaestio inter Hieronymum & Augustinum, Hieronymo dicente quod tollebatur , quia manet noua creatura. Augustino vero dicente quod non, quia baptismus solum tollit peccata, non alia vincula: sicut nec tollit matrimonium . Haec autem opinio Augustini allegatur á Graciano cap. accutius. 26. d. & omnes canonistae tenent cum eo, & S. Tho. Maio. vero tenet cum Hiero ny. Sed tenendum est cum Augusti. Quia signum est quod postquam quis bis contraxit quod non continebit . Et etiam quia esset in illo matrimonio imperfecta significatio coniunctionis Christi & ecclesiae. At vtrum possit ecclesia dispensare cum bigamo? Dico quod sic, sed non sine magna causa propter verba apostoli.