# 241 Copula carnalis superueniens sponsalibus , an efficiat matrimonium ¶ QVÆritur, vtrum copula carnalis superueniens sponsalibus de futuro efficiat matrimonium ? Sanctus Tho. distinguit. In foro conscientiae si non est consensus non est matrimonium. In foro autem contentioso, quia non est aliquod signum quod magis exprimat consensum quam copula, iudicabitur matrimonium: vt habetur in ca. is qui. Et in ca. vltimo de sponsalibus. Sed quid si per ignorantiam credebat quod per sponsalia erat iam vxor sua, & isto animo accessit ad illam & consumauit matrimonium , alias non consumaturu ; an sit matrimonium ? Dico quod non. Et est expressa sent entia . S. Tho. nihil enim consensui tam contrarium ac error. Item ante hoc non erat matrimonium, & non sunt apposita requisita ad matrimonium, ergo.