Post accessum libidinosum ad sponsam de futuro, cum alia contrahens de præsẽti præsenti vere cō trahit contrahit .

¶ QVÆRItur, si iste talis accesserit ad sponsam per sponsalia de futuro, non consumandi matrimonij gratia, sed animo libidinoso, si posteà contrahat cum alia, an hoc secundũ secundum sit verũ verum matrimoniũ matrimonium ? Respondeò, quod sic. Quia primum non fuit matrimonium, quā uis quamuis papa illegitimauerit secundũ secundum in c. is qui de spōsa sponsa : sed hoc fecit papa quia pręsumpsit praesumpsit quòd primum fuit verum matrimoniũ matrimonium . Sed quid ille faciet, quia compelletur ab ecclesia manere cum prima? Et generalitèr dubitatur quid faciet ille qui contraxit primò cum aliqua secrete, & consumauit matrimonium, nemine sciente, & posteà secũ dò secundò contrahit cum alia publicè, si compellatur ab ecclesia excommunicatio| nibus ad manendum cum secunda quid faciet: cùm illa non sit verè vxor? Respond. Respondeo quòd si ille potest contrahere matrimonium cum illa cum qua cogitur manere, debet contrahere. Si veró non potest vt in casu præsenti, malum remedium habet. Non enim habet aliud remedium nisi quòd ferat patientèr. Nec apud Deum erit excommunicatus, debet tamen vitare scandalum, & abire in aliam regionem, vbi poterit audire missam, & communicare manendo cum prima vxore.
Loading...