# 242 Post accessum libidinosum ad sponsam de futuro, cum alia contrahens de praesenti vere contrahit . ¶ QVÆRItur, si iste talis accesserit ad sponsam per sponsalia de futuro, non consumandi matrimonij gratia, sed animo libidinoso, si postea contrahat cum alia, an hoc secundum sit verum matrimonium ? Respondeo, quod sic. Quia primum non fuit matrimonium, quamuis papa illegitimauerit secundum in c. is qui de sponsa : sed hoc fecit papa quia praesumpsit quod primum fuit verum matrimonium . Sed quid ille faciet, quia compelletur ab ecclesia manere cum prima? Et generaliter dubitatur quid faciet ille qui contraxit primo cum aliqua secrete, & consumauit matrimonium, nemine sciente, & postea secundo contrahit cum alia publice, si compellatur ab ecclesia excommunicatio nibus ad manendum cum secunda quid faciet: cum illa non sit vere vxor? Respondeo quod si ille potest contrahere matrimonium cum illa cum qua cogitur manere, debet contrahere. Si veró non potest vt in casu praesenti, malum remedium habet. Non enim habet aliud remedium nisi quod ferat patienter. Nec apud Deum erit excommunicatus, debet tamen vitare scandalum, & abire in aliam regionem, vbi poterit audire missam, & communicare manendo cum prima vxore.