Post accessum libidinosum ad sponsam de futuro, cũ alia contrahens de præsẽti vere cō trahit . ¶ QVÆRItur, si iste talis accesserit ad sponsam per sponsalia de futuro, non consumandi matrimonij gratia, sed animo libidinoso, si posteà contrahat cum alia, an hoc secundũ sit verũ matrimoniũ ? Respondeò, ꝙ sic. Quia primum non fuit matrimonium, quā uis papa illegitimauerit secundũ in c. is qui de spōsa : sed hoc fecit papa quia pręsumpsit quòd primum fuit verum matrimoniũ . Sed quid ille faciet, quia compelletur ab ecclesia manere cum prima? Et generalitèr dubitatur quid faciet ille qui contraxit primò cum aliqua secrete, & consumauit matrimonium, nemine sciente, & posteà secũ dò contrahit cum alia publicè, si compellatur ab ecclesia excommunicatio nibus ad manendum cũ secunda quid faciet: cùm illa non sit verè vxor? Respond. quòd si ille potest contrahere matrimonium cum illa cum qua cogitur manere, debet contrahere. Si veró non potest vt in casu præsenti, malum remedium habet. Non enim habet aliud remedium nisi quòd ferat patientèr. Nec apud Deum erit excommunicatus, debet tamen vitare scandalum, & abire in aliam regionem, vbi poterit audire missam, & communicare manendo cum prima vxore.