ΒΆ SED mouet. S. Tho. dubium in. 4. d. 28. ar. 2. 4. de eo quia post sponsalia de futuro accessit ad virginem animo libidinoso , an talis teneatur eam ducere quia stuprauit virginem ? Et doctor sanctus concedit quod tenetur eam ducere postquam promissit & si non potest eam ducere, debet eam dotare. Et addit quod hoc est verum quando decipit eam, quod quidem est maxime notandum. Nam qui vltroneam virginem corrumpit non tenetur eam dotare: quamuis enim promisserit ei se ducturum eam in vxorem aliquando, ipsa tamen bene intellexit quod non debebat facere: quia erat magna inaequalitas inter eos. &c.