QVÆRITVR, an matrimonium clandestinum sit verum matrimonium? Respondeo , quod sic, nec potest dubitari, quia non est de essentia matrimonij quod sit coram testibus. Sed quid est hoc matrimonium clandestinum quod tantum prohibetur in iure, & propter quod tot poenae ponuntur? Respondetur quod licet multis modis dicatur matrimonium clandestinum, tamen in proposito accipitur pro matrimonio contra cto sine testibus, & pro matrimonio sine solennitatibus iuris, sine denunciatione, vocantur bana los pregones, &c. Et quia poenae iuris sunt restringedae, solum istis duobus modis incurruntur . Et haec est communis opinio doctorum . Et Panormi. ca. finali, de clandesti. deponsati . & Ioannes Andreas, in additioni. ad specula. titulo de clandesti , de spons . Et Innocentius ibidem , ita tenent.