QVÆRITVR, an matrimonium clādestinum sit verum matrimonium? Respō deo , ꝙ sic, nec potest dubitari, quia non est de essentia matrimonij quod sit coram testibus. Sed quid est hoc matrimonium clandestinũ quod tantum prohibetur in iure, & propter quod tot poenæ ponuntur? Respond. ꝙ licet multis modis dicatur matrimonium clandestinum, tamen in proposito accipitur pro matrimonio contra cto sine testibus, & pro matrimonio sine solennitatibus iuris, sine denunciatione, vocantur bana los pregones, &c. Et quia poenæ iuris sunt restringedæ, solũ istis duobus modis incurrũ tur . Et hæc est cōmunis opinio doctorũ . Et Panormi. ca. finali, de clandesti. despōsati . & Ioānes Andreas, in additioni. ad specula. titulo de clādesti , de spōs . Et Innocentius ibidẽ , ita tenent.