¶ SCIENdum tamen quod matrimonium aliquando licite fit clandestiné. Primo quando timetur quod impedietur, & vbi sunt seditiones y vandos. Secundo inter magnates non opus est quod publicentur aedicta, quia si sit inter eos aliquod impedimentum ipsi prouidebunt de dispensatione. Tertio propter pudorem & magnam verecundiam: vt si contrahat aliquis nimis senex cum puella, nobilis cum ignobili, diues cum paupere.