¶ QVÆritur, de poena quam incurrunt contrahentes clandestine? In dicto capit. finali non ponitur sententia excommunicationis , nec etiam in toto iure, sed solum dicitur quod filij sic contrahentium sint illegitimi: nisi postea publice contrahant. Sacerdoti tamen qui interfuit imponitur poena depositionis. Sunt poenae quae non incurruntur ipso facto, sed oportet quod imponantur. In aliquibus tamen episcopatibus est excommunicatio, sed nescio quare imponitur nisi causa quaestus: petant absolutionem ad cautelam in nomine domini . Non dubito nisi quod esset bonum tollere istam excommunicationis sententiam a matrimonio clandestino, & quod maneamus in iure.