¶ QVÆritur, de poena quam incurrunt contrahentes clandestinè? In dicto capit. finali non ponitur sententia excōmunicationis , nec etiam in toto iure, sed solùm dicitur quòd filij sic cō trahentium sint illegitimi: nisi posteà publicè contrahant. Sacerdoti tamen qui interfuit imponitur poena depositionis. Sunt poenæ quę non incurruntur ipso facto, sed oportet quòd imponantur. In aliquibus tamen episcopatibus est excommunicatio, sed nescio quare imponitur nisi causa quæstus: petant absolutionem ad cautelam in nomine dñi . Non dubito nisi quoòd esset bonum tollere istam excōmunicationis sententiā à matrimonio clandestino, & quòd maneamus in iure.