¶ QVÆritur, an sit peccatum mortale post matrimonium publicum de praesenti accedere ad sponsam ante solennitatem nuptiarum quod etiam vocatur matri monium? Videtur quod sic, quia in c. nostrates. 30. q. 5. est prohibitum . Et etiam quia videtur quod sit quidam contemptus ecclesiae. In contrarium est quia talis vtitur re sua. Caietanum facit de hoc quae stionem & dicit quod non est peccatum . Patet quia in lege naturae non erat peccatum, & in iure non est prohibitum tamquam mortale. Nam in illo ca. nostrates, dicitur quod non seruare illas conditiones non esset mortale: & est iam vsus in multis partibus, ergo non est peccatum. Idem tenet Siluester verbo debitum coniugale. §. 9. & allegat Innocentium, & Antoninum , & Hostiens . in ca. 1. de sponsalibus. Imo addit quod si timetur aliquod periculum, vel si differuntur velationes, consulendum esset eis consumare matrimonium. Et quod hoc sit etiam de mente sancti Tho. patet quia. 4. d. 28. ar. 2. 3. dicit quod si sponsus per verba de futuro petat debitum á sponsa, si illa credit quod ipse accedat cum affectu maritali non peccat reddens debitum, ergo multo minus si sponsus per verba de praesenti petat. Sic igitur dicendum est, quod non est peccatum mortale: imo aliquando non erit nec veniale.