Accedens ad sponsā ante benedicti onem ecclesiæ non peccat mortaliter. ¶ QVÆritur, an sit peccatũ mortale post matrimoniũ publicũ de præsenti accedere ad sponsam ante solennitatẽ nuptiarum quod etiam vocatur matri monium? Videtur quod sic, quia in c. nostrates. 30. q. 5. est prohibitũ . Et etiā quia videtur ꝙ sit quidam contẽptus ecclesiæ. In contrarium est quia talis vtitur re sua. Caieta. facit de hoc quæ stionem & dicit quòd non est peccatũ Patet quia in lege naturæ nō erat peccatum, & in iure non est prohibitum tam mortale. Nam in illo ca. nostrates, dicitur quòd non seruare illas conditiones non esset mortale: & est iam vsus in multis partibus, ergo non est peccatum. Idẽ tenet Siluester verbo debitum coniugale. §. 9. & allegat Innocentium, & Antoninũ , & Hostiẽs . in ca. 1. de sponsalibus. Imo addit ꝙ si timetur aliquod periculum, vel si differuntur velationes, consulendum esset eis consumare matrimonium. Et quòd hoc sit etiam de mente sancti Tho. patet quia. 4. d. 28. ar. 2. 3. dicit ꝙ si sponsus per verba de futuro petat debitum á sponsa, si illa credit quòd ipse accedat cum affectu maritali non peccat reddens debitum, ergo multo minus si sponsus per verba de præsenti petat. Sic igitur dicendum est, quòd nō est peccatum mortalè: imo aliquā dò non erit nec veniale.