¶ QVÆritur, vtrũ vsus matrimonij clandestini sit peccatũ mortale? V. g. sit vidua quę patitur furores carnis, & esset ei infamia nubere publicè, vult contrahere secretè, & etiam frui viro secretè, & est nobilis quidam habens amicam: vt vitet peccatum contrahit cum ea secretè, & accedit ad eam, an peccet mortalitèr, tā vidua,  nobilis? Videtur quòd non, quia quilibet eorũ vtitur re sua, & non agit contra aliqđ præceptum. Respond. ꝙ de hoc aliter est loquendum ratione scandali, & aliter absolutè. Ratione scādali dicit Caietanus, ꝙ esset mortale: & est difficile quòd in huiusmodi casibus vitetur, nā semper reputabuntur concubinarij: & in moralibus aspiciendum est ad id quod sæpè contingit, & cũ hoc sæpè sequatur, erit mortale. Si tamen detur casus in quo fiat sine scandalo, nō erit mortale: quia non est cōtra præceptũ aliquod diuinum aut humanum: nec facit cuiquam iniuriam. Sed dicit Caietanus, ꝙ quia tā strictè prohibentur hęc matrimonia clandestina ab ecclesia, esset mortale. Res est disputabilis. Sed ego dico ꝙ secluso iure positiuo & etiam scandalo, esset mortale. Quia tale matrimonium esset contra finem eius stando solũ in iure naturali: non enim poterit benè educari proles, & filij haberẽtur tan illegitimi: ac proindè non possent adire hæreditatẽ paternam, & priuarentur multis bonis. Et sic talis vsus matrimonij clandestini factus cũ hac intentione, vt sit secre tũ , est mortalis. Secus esset si ꝓ aliquo tp̃e vellẽt sic manere, quous veniat opportunius tempus quo manifestet̃ .