# 248 Vsus matrimonij clandestini, an sit peccatum mortale. ¶ QVÆritur, vtrum vsus matrimonij clandestini sit peccatum mortale? Verbi gratia sit vidua quae patitur furores carnis, & esset ei infamia nubere publice, vult contrahere secrete, & etiam frui viro secrete, & est nobilis quidam habens amicam: vt vitet peccatum contrahit cum ea secrete, & accedit ad eam, an peccet mortaliter, tam vidua, quam nobilis? Videtur quod non, quia quilibet eorum vtitur re sua, & non agit contra aliquod praeceptum. Respondeo quod de hoc aliter est loquendum ratione scandali, & aliter absolute. Ratione scandali dicit Caietanus, quod esset mortale: & est difficile quod in huiusmodi casibus vitetur, nam semper reputabuntur concubinarij: & in moralibus aspiciendum est ad id quod saepe contingit, & cum hoc saepe sequatur, erit mortale. Si tamen detur casus in quo fiat sine scandalo, non erit mortale: quia non est contra praeceptum aliquod diuinum aut humanum: nec facit cuiquam iniuriam. Sed dicit Caietanus, quod quia tam stricte prohibentur haec matrimonia clandestina ab ecclesia, esset mortale. Res est disputabilis. Sed ego dico quod secluso iure positiuo & etiam scandalo, esset mortale. Quia tale matrimonium esset contra finem eius stando solum in iure naturali: non enim poterit bene educari proles, & filij haberentur tanquam illegitimi: ac proinde non possent adire haereditatem paternam, & priuarentur multis bonis. Et sic talis vsus matrimonij clandestini factus cum hac intentione, vt sit secr etum , est mortalis. Secus esset si pro aliquo tempore vellent sic manere, quousque veniat opportunius tempus quo manifestetur .