QVÆRITVR, vtrum matrimonium contractum per procuratores sit sacramentum? Respondet Caietanus quod non. Quia nullum sacramentum potest confici per procuratores. Item quia receptio gratiae est actus personalis, & non potest dari vni pro altero: sed in quolibet sacramento nouae legis confertur gratia , ergo. Dicimus tamen quod licet talis contractus non sit sacramentum , est tamen verum matrimonium . Et ita factum fuit Genesis 24. per Heliezer seruum Abraham & patrem Rebecae. Dicit Caietanus quod facilius posset papa dispensare in hoc matrimonio, quám in eo quod est sacramentum contractum , scilicet inter prae sentes & per verba de praesenti.