QVÆRITVR, vtrum matrimonium cōtractũ per procuratores sit sacramentum? Respondet Caietanus ꝙ non. Quia nullum sacramentum potest confici per procuratores. Item quia receptio gratiæ est actus personalis, & non potest dari vni pro altero: sed in quolibet sacramento nouæ legis confertur gr̃a , ergo. Dicimus tñ ꝙ licet talis cō tractus nō sit sacramẽtũ , est tñ verum matrimoniũ . Et ita factũ fuit Genesis 24. per Heliezer seruũ Abrahā & patrem Rebecæ. Dicit Caieta. quòd facilius posset papa dispensare in hoc matrimonio, quám in eo quod est sacramentum cōtractum , scilicet inter præ sentes & per verba de præsenti.