¶ QVÆritur, vtrũ consensus coactus sufficiat ad matrimoniũ ? V. g. deprehensus est iuuenis cũ puella, & cogit̃ à parentibus puellæ cōtrahere cũ ea, vel mortẽ subire: & ille ex metu consentit interius ( nā si nō cōsentiret interius nō est dubiũ quin nō sit matrimoniũ etiā si sine metu proferat verba) an sit mr̃imoniũ ? S. Tho. 4. d. 29. ar. 2. & oẽs docto. ponũt . distinct. de duplici metu. Quidam est metus cadẽs in virũ cōstantem , alius cadens in inconstantem. Constās autem vir ab inconstanti hoc distat, quòd constans nunquàm inducitur aliquo timore ad perdendũ famam vt saluet omnes res suas quia plus valet fama quàm res. At incōstās potius vult perdere famam quàm diuitias: & vult incurrere maius malum vt euitet minus malum. Item vir constans non mouetur à paruo timore, sed â magno: vt à timore mortis captiuitatis, seruitutis, & non à timore perdendi centum aureos. Inconstans veró vir opposito modo mouetur à paruo timore. Hoc supposito est conclusio, consensus coactus timore cadente in virum constantem impedit matrimonium, consensus veró coactus ex timore non cadente in virum cōstantẽ non impedit matrimonium. Patet ca. cùm locum. Et ca. veniens. Et ca. consultationi de sponsa. Et expressè in lege metu. ff. qui metus causa. Et ca. significauit, de eo qui duxit in matrimoniũ quā polluerat per adulterium. Scotus & etiā . S. Tho. videt̃ dicere quòd hoc est de iure naturali & diuino. Quia in hoc sacramento requiritur maxima libertas, & metus in emptione & venditione & alijs contractibus impedit contractus, ergo & etiam hũc . Et Genesis. 2. propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ: ipse adhærebit sua volũtate motus & non ab alio. Idem tenet Gabriel Palude dicit quòd hoc est ex institutione ecclesiæ solũ quę potest dirimire matrimonia inquantum sunt contractus quidam, quę tamen seclusa institutione ecclesię essent vera matrimonia. Hoc dicit. 4. d. 28. q. 1. ar. 3. Item tenet Maioris. 4. d. 29. q. 2. Vtrumque est probabile. Vocatur autem metus cadens in virum cōstantẽ metus mortis, cruciatus: vt dicitur in cap. cũ dilectus, de his quæ vi, metus ve causa fiũt . Metus stupri in muliere, si quis vellet eam opprimere vt contraheret, & ipsa hoc timens cōtrahit : nullum est matrimonium. Metus vinculorum, & seruitutis. De seruitute habetur in lege isti quidem. ff. qui metus causa. Et insti tu. titulo, eo. §. 1. 2. &. 3. De vinculis habetur in lege nec timorem. ff. eodẽ titulo. Et etiā metus eorũ malorum quæ istis æquiparant̃ . Sed quæritur si quis contraxit metu cadente in virum constantem, & posteà consumauit copulam, an sit matrimonium? Dico quòd si consentit voluntariè est matrimonium. Si verò non consentit non est matrimonium.