# 249 Consensus coactus an sufficiat ad matrimonium. ¶ QVÆritur, vtrum consensus coactus sufficiat ad matrimonium ? Verbi gratia deprehensus est iuuenis cum puella, & cogitur a parentibus puellae contrahere cum ea, vel mortem subire: & ille ex metu consentit interius ( nam si non consentiret interius non est dubium quin non sit matrimonium etiam si sine metu proferat verba) an sit matrimonium ? S. Tho. 4. d. 29. ar. 2. & omnes docto. ponunt . distinct. de duplici metu. Quidam est metus cadens in virum constantem , alius cadens in inconstantem. Constans autem vir ab inconstanti hoc distat, quod constans nunquam inducitur aliquo timore ad perdendum famam vt saluet omnes res suas quia plus valet fama quam res. At inconstans potius vult perdere famam quam diuitias: & vult incurrere maius malum vt euitet minus malum. Item vir constans non mouetur a paruo timore, sed a magno: vt a timore mortis captiuitatis, seruitutis, & non a timore perdendi centum aureos. Inconstans veró vir opposito modo mouetur a paruo timore. Hoc supposito est conclusio, consensus coactus timore cadente in virum constantem impedit matrimonium, consensus veró coactus ex timore non cadente in virum constantem non impedit matrimonium. Patet ca. cum locum. Et ca. veniens. Et ca. consultationi de sponsa. Et expresse in lege metu. ff. qui metus causa. Et ca. significauit, de eo qui duxit in matrimonium quam polluerat per adulterium. Scotus & etiam . S. Tho. videtur dicere quod hoc est de iure naturali & diuino. Quia in hoc sacramento requiritur maxima libertas, & metus in emptione & venditione & alijs contractibus impedit contractus, ergo & etiam hunc . Et Genesis. 2. propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhaerebit vxori suae: ipse adhaerebit sua voluntate motus & non ab alio. Idem tenet Gabriel Palude dicit quod hoc est ex institutione ecclesiae solum quae potest dirimire matrimonia inquantum sunt contractus quidam, quae tamen seclusa institutione ecclesiae essent vera matrimonia. Hoc dicit. 4. d. 28. q. 1. ar. 3. Item tenet Maioris. 4. d. 29. q. 2. Vtrumque est probabile. Vocatur autem metus cadens in virum constantem metus mortis, cruciatus: vt dicitur in cap. cum dilectus, de his quae vi, metus ve causa fiunt . Metus stupri in muliere, si quis vellet eam opprimere vt contraheret, & ipsa hoc timens contrahit : nullum est matrimonium. Metus vinculorum, & seruitutis. De seruitute habetur in lege isti quidem. ff. qui metus causa. Et insti tu. titulo, eo. §. 1. 2. &. 3. De vinculis habetur in lege nec timorem. ff. eodem titulo. Et etiam metus eorum malorum quae istis aequiparantur . Sed quaeritur si quis contraxit metu cadente in virum constantem, & postea consumauit copulam, an sit matrimonium? Dico quod si consentit voluntarie est matrimonium. Si vero non consentit non est matrimonium.