¶ QVÆritur, an parentes possint cogere filios suos ad matrimonium non expectato eorum consensu? Respondetur quod non. Quia matrimonium est actio personalis & requirit proprium consensum. Possunt tamen parentes ante legitimam aetatem filiorum pacisci pro eis: & si illi quando venerint ad legitimam aetatem non contradixerint, sponsalia reputantur: quia patres sunt procuratores eorum. Sed vtrum filij teneantur obedire parentibus in matrimonio accipiendo quas parentes mandant , vel an peccent mortaliter contrahentes sine consensu parentum ? Respondeo quod liberi contrahentes sine consensu parentum (imo etiam ipsis inuitis) non peccant mortaliter secluso scandalo. Quia licet teneantur eis obedire non tamen in matrimonio, in quo vno sunt domini sui. Et si aliquae leges dicant contrarium como la ley de Toro que manda quod tales exhaeredentur . Dico quod leges ciuiles non habent vim circa matrimonia nisi sint acceptatae in iure canonico, haec autem non est acceptata: imo nec in foro contentioso iudicatur secundum eam : non est dubium . Vide de hoc Couarrubias. 2. parte desponsalibus capit. 3. §. 8.