Parẽtes nō possunt cogere filios ad matrimoniũ ¶ QVÆritur, an parentes possint cogere filios suos ad matrimonium non expectato eorum consensu? Respōd. ꝙ non. Quia matrimonium est actio personalis & requirit proprium consensum. Possunt tamen parentes ante legitimam ætatem filiorum pacisci ꝓ eis: & si illi quandò venerint ad legitimam ætatem non contradixerint, spō salia reputantur: quia patres sunt procuratores eorum. Sed vtrũ filij teneantur obedire parẽtibus in matrimonio accipiendo quas parentes mādant , vel an peccent mortaliter contrahentes sine consensu parentũ ? Respond. ꝙ liberi contrahentes sine consensu parentum (imo etiam ipsis inuitis) non peccant mortalitèr secluso scandalo. Quia licet teneantur eis obedire non tñ in matrimonio, in quo vno sunt dñi sui. Et si aliquę leges dicant contrariũ como la ley de Toro q́ manda ꝙ tales exhæredẽtur . Dico ꝙ leges ciuiles nō habẽt vim circa matrimonia nisi sint acceptatæ in iure canonico, hæc autẽ nō est acceptata: imo nec in foro cōtẽ tioso iudicatur secundũ eā : non est dubiũ . Vide de hoc Couarrubias. 2. parte desponsalibus capit. 3. §. 8.