ΒΆ QVaeritur, vtrum error personae impediat matrimonium ? Respond. Magis. 4. d. 30. & omnes dicunt quod sic. Error personae vt in Iacob. Error conditionis personae: vt si puto me contrahere cum libera & contraho cum ancilla, non tenet matrimonium. Error personae impedit de inre naturali, quia tollit consensum . Iacob enim non consenserat in Lyam. Error conditionis impedit iure positiuo, vt patet in ca. proposuit de coniugio seruorum . Factum est autem hoc ab ecclesia rationabiliter. Quia contrahens cum serua manet quodammodo seruus, & filij manent serui: non est autem aequum quod quispiam sine culpa sua puniatur tam graui poena. Alij errores qualitatis, & fortunae non impediunt matrimonium : vt si putem eam pulchram & est deformis, diuitem & est pauper, sanam & est aegra, bonam & est mala &c. Si vero seruus putet se contrahere cum libera, & si illa sit ancilla, tenet matrimonium: vt dicit sanctus Thomas in additionibus quaestione, 52. articulo. 1. ad primum.