¶ QVæritur, vtrũ error personæ impediat matrimoniũ ? Respond. Magis. 4. d. 30. & oẽs dicunt quòd sic. Error personæ vt in Iacob. Error conditionis personæ: vt si puto me contrahere cum libera & contraho cũ ancilla, nō tenet matrimonium. Error personæ impedit de inre naturali, quia tollit cō sensum . Iacob enim non consenserat in Lyam. Error conditionis impedit iure positiuo, vt patet in ca. proposuit de coniugio seruorũ . Factũ est autem hoc ab ecclesia rationabiliter. Quia contrahens cũ serua manet quodāmodo seruus, & filij manent serui: nō est autẽ æquũ quòd quispiam sine culpa sua puniatur tam graui poena. Alij errores qualitatis, & fortunæ non impediunt matrimoniũ : vt si putẽ eam pulchram & est deformis, diuitem & est pauper, sanā & est ægra, bonā & est mala &c. Si verò seruus putet se contrahere cum libera, & si illa sit ancilla, tenet matrimonium: vt dicit sanctꝰ Thomas in additionibus quæstione, 52. articulo. 1. ad primum.