# 252 Matrimonij vsus propter delectationem est peccatum veniale . ¶ QVÆRItur, an vsus matrimonij propter solam delectationem sit peccatum. Respondeo secundum omnes quod sic. Quia omnis actus qui non habet bonum obiectum est malus, sed talis actus non habet bonum obiectum nam delectatio cum sit quoddam naturale, nullum obiectum bonum dicit, ergo ille actus non est bonus: & sic saltim erit occiosus, & per consequens venialis: cum secundum . S. Tho. non detur actus indifferens in indiuiduo. Item talis actus est abusus matrimonij, ergo est peccatum . Antecedens patet, quia matrimonium non fuit institutum ad illud, sed ad generandam prolem. Idem est de eo qui commedit propter solam delectationem: quia commestionis finis non est ille sed sustentatio.