Matrimonij vsus ꝓ pter delectationẽ est peccatum vẽiale . ¶ QVÆRItur, an vsus matrimonij propter solam delectationem sit peccatum. Respondeo secundùm omnes quòd sic. Quia omnis actus qui nō habet bonum obiectum est malus, sed talis actus non habet bonum obiectum nam delectatio cũ sit quoddam naturale, nullum obiectum bonum dicit, ergo ille actus non est bonus: & sic saltim erit occiosus, & per consequẽs venialis: cum secundũ . S. Tho. nō detur actus indifferens in indiuiduo. Item talis actus est abusus matrimonij, ergo est peccatũ . Antecedẽs patet, quia matrimonium non fuit institutum ad illud, sed ad generādam prolem. Idem est de eo qui commedit propter solam delectationem: quia commestionis finis non est ille sed sustentatio.