ΒΆ QVaeritur, vtrum vsus matrimonij propter vitandam tentationem carnis in se ipso, sit peccatum? sanct. Tho. 4. d. 31. q. 2. ar. 2. dicit quod est veniale. Quia non fuit ad hoc institutum sed ad bonum fidei, puta ad reddendum debitum vel ob prolem generandam . Et haec est opinio fere omnium sanctorum super illud. 1. Corinthio. 7. hoc autem secundum indulgentiam dico, quia indulgentia est de peccato veniali. Sed forte intelligendus est. S. Tho. vt ait Palude quando habet alia remedia ad sedandam passionem: puta orationem , vel ieiunium &c. Si vero non sit aliud remedium , licitum erit accedere propter illum finem. Idem dicendum est de illo qui accedit propter abundantiam seminis quae impedit sanitatem , de quo, Sanctus Tho. vbi supra ad vltimum dicit quod est veniale. Albertus autem dicit quod est licitum sic accedere.