¶ QVæritur, vtrum vsus matrimonij propter vitandam tentationem carnis in se ipso, sit peccatum? sanct. Tho. 4. d. 31. q. 2. ar. 2. dicit ꝙ est veniale. Quia non fuit ad hoc institutum sed ad bonum fidei, putâ ad reddendum debitũ vel ob prolem generādam . Et hæc est opinio ferè omnium sanctorum super illud. 1. Corinthio. 7. hoc autem secundum indulgentiam dico, quia indulgentia est de peccato veniali. Sed forte intelligendus est. S. Tho. vt ait Palude quādò habet alia remedia ad sedandam passionem: putâ orationẽ , vel ieiunium &c. Si verò non sit aliud remediũ , licitũ erit accedere propter illum finem. Idem dicendum est de illo qui accedit propter abundantiam seminis quæ impedit sanitatẽ , de quo, S. Tho. vbi supra ad vltimum dicit qđ est veniale. Albertus autẽ dicit quòd est licitum sic accedere.