# 254 Abusus vxoris peccatum est. ¶ QVÆritur, an abusus vxoris sit peccatum mortale? Respondet sanctus Tho. quod si sit extra vas foemineum est mortale, & non est dubium de hoc. Si autem sit intra vas dubitant doctores an si foemina supergrediatur viro sit mortale? Caietanus ait quod si ex hoc impeditur generatio est mortale. Et ita dicunt omnes doctores. Albertus magnus dicit quod potest isto modo sequi generatio. Quia matrix non solum est receptiua, sed & attractiua: & ideo credo quod non est mortale. Et idem putat Siluester verbo debitum coniugale. §. 4. Dicit tamen quod tales sunt grauiter reprehendendi.