¶ QVÆritur, an oscula, amplexus, et tactus inter virum & vxorem sint peccatumi Respondeo secundũ Caietanũ & Siluestrum, & omnes alios benè sẽ tiẽtes , quòd omnes prædicti actus quā tũcun videantur impudici, si vltimatè ordinantur ad copulam, non sunt peccata. Et etiam si non ordinẽtur ad congressum ipsum non erunt mortale, dũmodo fiant sine periculo pollu tionis extra vas. Si enim sunt cum tali periculo erunt mortale. Sine illo autem vel erunt veniale, vel nullum peccatum. Aduertant in hoc confessores nec sint nimis soliciti in interrogatione horum quæ inter coniuges fiunt. Nec curent quòd cōfiteātur de his venialibus: melius est enim ꝙ ea sileant. Et admonendi sunt cōiuges quód nō tenentur illa cōfiteri : nisi quandò sũt mortalia. Et instruantur quandò committunt mortale, & quandò non.