# 255 Oscula & tactus coniugatorum non sunt peccata mortalia. ¶ QVÆritur, an oscula, amplexus, et tactus inter virum & vxorem sint peccatum? Respondeo secundum Caietanum & Siluestrum, & omnes alios bene sentientes , quod omnes praedicti actus quamtumcunque videantur impudici, si vltimate ordinantur ad copulam, non sunt peccata. Et etiam si non ordinentur ad congressum ipsum non erunt mortale, dummodo fiant sine periculo pollu tionis extra vas. Si enim sunt cum tali periculo erunt mortale. Sine illo autem vel erunt veniale, vel nullum peccatum. Aduertant in hoc confessores nec sint nimis soliciti in interrogatione horum quae inter coniuges fiunt. Nec curent quod confiteantur de his venialibus: melius est enim quod ea sileant. Et admonendi sunt coniuges quód non tenentur illa confiteri : nisi quando sunt mortalia. Et instruantur quando committunt mortale, & quando non.