¶ QVÆRITVR, vtrum coniuges teneantur reddere debitum sub poena peccati mortalis? Respondeo secundum omnes quód sic. Quia corpus vxoris est viri & econtra, & ob id iniuriam facit qui negat alteri quod suum est. Et si quidem vir periclitetur de incontinentia debet vxor reddere statim debitum: quia esset periculum in mora. Si autem non sit hoc periculum non est mortale, si per aliquod breue tempus differat. Neuter tamen coniugum tenetur reddere debitum cum detrimento salutis, vel propriae personae. Vnde si sit maritus l leprosus , ó con mal de bubas, si est periculum iudicio medicorum, non tenetur reddere. Quia licet capit. 2. de coniuga. leproso, dicatur quod non potest mulier sana relinquere maritum leprosum, & quod tenetur reddere debitum: tamen intelligendum est quando hoc potest fieri sine infectione ipsius vxoris.