¶ QVÆritur, vtrum quando mulier patitur menstruum, & sanguinis fluxum, possit vir petere debitum, & illa teneatur reddere? Videtur quod non. Quia in lege veteri erat prohibitum , & Hieronymus dicit super Esaiam . 44. quod si conceptio fiat tempore menstrui , proles nascitur leprosa, maculosa, & debilis, quod & approbant naturales, ergo S. Tho. 4. d. 32. q. 2. ar. 2. dicit duo. Primo quod in lege veteri erat mortale, nam erat praeceptum in contrarium, Leuitici. 18. Secundo dicit, quod praeceptum illud partim erat ceremoniale, & partim morale: & ideo etiam nunc obligat ex ea parte qua est morale, & ex damno quod sequitur in prole. Pro huius igitur declaratione ponit. S. Tho. distinctionem. Duplex est sanguinis fluxus in mulieribus. Quidam innaturalis & perpetuus, sicut erat ille quem patiebatur mulier quae tetigit fimbriam Christi. Et si vxor talem fluxum patiatur, licitum est quod reddat & petat debitum . Quia melius est quod sequatur foetus defectuosus quam quod nullus sequatur. Alius est fluxus naturalis, qui prouenit in quolibet mense. Et tunc non debet exigere, quia posteá manet tempus. Si autem vir nesciens illud petat debitum, respondeat ipsa quod non bene habet. Non tamen debet dicere se menstruatam esse: vt ait sanctus Tho. quia viri faciliter aegre ferunt illud & concipiunt horrorem de mulieribus, & ne hoc sequatur debent potius hoc tacere mulieres, vel alia via se excusare: quia debet dari opera vt inter eos amor crescat. Tamen si maritus instet, illa non multum repugnet, sed reddat debitum propter periculum corruptionis in viro. Et quoniam non est certum quod ex tali concubitu sequatur proles infecta, vel si sequatur hoc erit raro, ideó maritus accedens ad vxorem menstruatam , vel illa petens ab eo debitum non peccant mortaliter: quicquid dicat Silvester sed erit peccatum veniale: vt dicit Caietanus in summa, & Palude. Et ita tenendum est.