¶ QVÆritur, vtrum quandò mulier patitur menstruum, & sanguinis fluxum, possit vir petere debitum, & illa teneatur reddere? Videtur ꝙ non. Quia in lege veteri erat prohibitũ , & Hieronymus dicit super Esaiā . 44. ꝙ si conceptio fiat tempore mẽstrui , proles nascitur leprosa, maculosa, & debilis, quod & approbant naturales, ergo S. Tho. 4. d. 32. q. 2. ar. 2. dicit duo. Primò ꝙ in lege veteri erat mortale, nā erat præceptum in contrarium, Leuitici. 18. Secundò dicit, ꝙ pręceptũ illud partim erat ceremoniale, & partim morale: & ideò etiam nunc obligat ex ea parte qua est morale, & ex damno quod sequitur in prole. Pro huius igitur declaratione ponit. S. Tho. distinctionem. Duplex est sanguinis fluxus in mulieribus. Quidam innaturalis & perpetuus, sicut erat ille quem patiebatur mulier quę tetigit fimbriā Christi. Et si vxor talem fluxum patiatur, licitum est ꝙ reddat & petat debitum Quia melius est ꝙ sequatur fętus defectuosus  ꝙ nullus sequatur. Aliꝰ est fluxus naturalis, qui prouenit in quolibet mense. Et tunc non debet exigere, quia posteá manet tempus. Si autẽ vir nesciens illud petat debitum, respō deat ipsa ꝙ non benè habet. Nō tamẽ debet dicere se menstruatam esse: vt ait sanct. Tho. quia viri facilitèr ægre ferunt illud & concipiunt horrorem de mulieribus, & ne hoc sequatur debent potius hoc tacere mulieres, vel alia via se excusare: quia debet dari opera vt inter eos amor crescat. Tamẽ si maritus instet, illa non multum repugnet, sed reddat debitum propter periculũ corruptionis in viro. Et quoniam non est certum ꝙ ex tali concubitu sequatur proles infecta, vel si sequatur hoc erit raro, ideó maritus accedẽs ad vxorem menstruatā , vel illa petens ab eo debitũ nō peccant mortalitèr: quicquid dicat Siluest. sed erit peccatũ veniale: vt dicit Caietanus in summa, & Palude. Et ita tenendum est.