Vir accederis ad vxorẽ vxorem menstruatā menstruatam an peccet mortalitèr.

¶ QVÆritur, vtrum quandò mulier patitur menstruum, & sanguinis fluxum, possit vir petere debitum, & illa teneatur reddere? Videtur quod non. Quia in lege veteri erat prohibitũ prohibitum , & Hieronymus dicit super Esaiā Esaiam . 44. quod si conceptio fiat tempore mẽstrui menstrui , proles nascitur leprosa, maculosa, & debilis, quod & approbant naturales, ergo | S. Tho. 4. d. 32. q. 2. ar. 2. dicit duo. Primò quod in lege veteri erat mortale, nam erat præceptum in contrarium, Leuitici. 18. Secundò dicit, quod pręceptũ praeceptum illud partim erat ceremoniale, & partim morale: & ideò etiam nunc obligat ex ea parte qua est morale, & ex damno quod sequitur in prole. Pro huius igitur declaratione ponit. S. Tho. distinctionem. Duplex est sanguinis fluxus in mulieribus. Quidam innaturalis & perpetuus, sicut erat ille quem patiebatur mulier quę quae tetigit fimbriā fimbriam Christi. Et si vxor talem fluxum patiatur, licitum est quod reddat & petat debitum . Quia melius est quod sequatur fętus foetus defectuosus quam quod nullus sequatur. Aliꝰ Alius est fluxus naturalis, qui prouenit in quolibet mense. Et tunc non debet exigere, quia posteá manet tempus. Si autẽ autem vir nesciens illud petat debitum, respō deat respondeat ipsa quod non benè habet. Non tamẽ tamen | debet dicere se menstruatam esse: vt ait sanct. sanctus Tho. quia viri facilitèr ægre ferunt illud & concipiunt horrorem de mulieribus, & ne hoc sequatur debent potius hoc tacere mulieres, vel alia via se excusare: quia debet dari opera vt inter eos amor crescat. Tamẽ Tamen si maritus instet, illa non multum repugnet, sed reddat debitum propter periculũ periculum corruptionis in viro. Et quoniam non est certum quod ex tali concubitu sequatur proles infecta, vel si sequatur hoc erit raro, ideó maritus accedẽs accedens ad vxorem menstruatā menstruatam , vel illa petens ab eo debitũ debitum non peccant mortalitèr: quicquid dicat Siluest. Silvester sed erit peccatũ peccatum veniale: vt dicit Caietanus in summa, & Palude. Et ita tenendum est.
Loading...