# 258 Sponsa ante ecclesiae benedi ctiones non tenetur reddere debitum sponso petenti. ¶ QVÆritur, an sponsa ante benedictionem ecclesiae teneatur reddere debitum marito petenti ? Respondetur quod infra duos menses ante benedictionem ecclesiae post matrimonium de praesenti non tenetur reddere debitum . Quia dantur illi ad hoc quod si voluerit religionem ingredi, intret. Nec etiam post illos duos menses tenetur reddere ante benedictionem ecclesiae: sicut nec tenetur marito petenti in ecclesia. Quia vtrumque est prohibitum .