Sponsa ante ecclesiæ benedi ctiones non tenetur reddere debitũ sponso petenti. ¶ QVÆritur, an sponsa ante benedictionẽ ecclesiæ teneatur reddere debitũ marito petẽti ? Respōd. ꝙ infra duos menses ante benedictionem ecclesiæ post matrimoniũ de præsenti nō tenetur reddere debitũ . Quia dantur illi ad hoc ꝙ si voluerit religionẽ ingredi, intret. Nec etiā post illos duos menses tenetur reddere ante benedictionẽ ecclesiæ: sicut nec tenet̃ marito petẽti in ecclesia. Quia vtrũque est prohibitũ .