ΒΆ SED cum in omni sacramento inueniatur materia & forma, quaeritur quae sit materia, & quae forma huius sacramenti? Palude. 4. d. 26. ait quod coniuges se habent vt materia, & verba vt forma. Capreo. d. 26. dicit hoc esse probabile. Melius tamen dicitur cum Sancto Thoma quod verba vnius coniugis sunt materia, & verba alterius sunt forma puta verba quae primo proferuntur sunt materia, & quae proferuntur vlti mo sunt forma, quia perficiunt sacramentum . Ita ait. S. Tho. 4. d. 26. q. 2. art. 1. 2. &. 4. d. 1. q. 1. ar. 1. quaestiuncula. 5. 2. Et ita tenendum est sine dubio.