ΒΆ In magnis festiuitatibus dicunt sancti, quod non debent conuenire inuicem. Quia oportet vacare diuinis. Si tamen de facto conueniant, licet sit aliqua irreuerentia non tamen est mortale, & sancti consulunt quod melius est. Vir autem qui habuit rem cum propria vxore nocte praecedente communionem , melius faciet non communicando illo die: sed differat in alium diem, & idem de vxore. Si autem communicent non erit mortale, sed veniale propter irreuerentiam.