# 259 Accedere ad vxorem in festo an liceat. ΒΆ In magnis festiuitatibus dicunt sancti, quod non debent conuenire inuicem. Quia oportet vacare diuinis. Si tamen de facto conueniant, licet sit aliqua irreuerentia non tamen est mortale, & sancti consulunt quod melius est. Vir autem qui habuit rem cum propria vxore nocte praecedente communionem , melius faciet non communicando illo die: sed differat in alium diem, & idem de vxore. Si autem communicent non erit mortale, sed veniale propter irreuerentiam.