# 260 Accedere ad vxorem in ecclesia tempore belli, an liceat. ΒΆ In loco autem sacro non licet accedere ad propriam , quia pollueretur ecclesia. Tempore tamen belli quando morantur in ecclesia per multum tempus dicit Caiera. opusc. 16. quaestionum , &. 14. dubio. 4. & Palu. 4. d. 32. quod non licet vllo modo accedere ad suam etiam vxorem. Maio. ait quod illo tunc licet. Et Siluester dicit quod si timeatur corruptela in viro liceret vxori reddere ei debitum Hoc est probabile & forte verum . Sed opinio Caietani est securior.