¶ QVaeritur , vtrum coniuges possint vouere continentiam ? Respondetur . Primo quod hoc non expedit si sint in iuuentute propter periculum. Secundo dico quod si ex mutuo consensu hoc fecerint, licitum est, & votum tenet. Sed vtrum alter solus possit vouere. Dico quód male faciet, quia est in iniuriam alterius. Sed quaeritur, an si fecerit votum vir, possit nihilominus reddere debitum? Sanctus Tho. in additionibus ad tertiam partem. q. 53. ar. 1. 4. dicit quod tunc tenetur reddere, & licitum est ei exigere: cum Paulus dicat nolite fraudare inuicem. Et non debet vir ponere se in tali statu quod non sit potens releuare vxorem ab honere petendi debitum. Caieta. li. 16. quaestionum , q. 16. dicit quod tale votum tenet. Et vir non potest petere, licet tamen & tenetur reddere. Idem dicit Paludanus . Sed mihi magis placet opinio. S. Tho. Et ita tenendum est.