In matrimonio rato non consumato, ā possit papa dispensare. ¶ QVÆritur, vtrũ papa possit dispẽ sare in matrimonio rato non cōsumato ? Cōmunis opinio canonistarum est quòd potest, & ꝙ sic dispensati possũt transire ad secundas nuptias ex iusta & rationabili causa ad petionem amborum coniugum. Hoc Ioannes Andreas super cap. ex publico in suis nouellis. Et Archidiaco. in cap. qua propter. 27. q. 2. Et Benedictus in capi. ex publico. Siluester allegat pro hac opinione summā angelicam. S. Antoninus. 3. p. titu. 1. cap. 22. videtur esse cum canōistis , & dicit se legisse bullas Martini quinti, & Eugenij. 4. in quibus dispensatum est circa hoc. Et Caietanus quodlibeto. 1. q. 13. tenet quòd papa potest dispensare. Hæc opinio videtur ꝓ babilis , sed malo tenere cum opinione communi quòd papa non potest dispensare. Nam Paulus dicit. 1. Corinthio. 7. his autem qui matrimonio cō iuncti sunt, præcipio non ego sed dñs vxorem à viro non recedere. Et Matthæi. 19. quos Deus coniungit homo nō separet. Et cũ Christus dixerit ibidem ꝙ non licet vxorẽ dimittere nisi propter fornicationem, iam inuenire tur alia exceptio: scilicet dispẽsatio papæ. Teneamus igitur cũ tota caterua theologorum quód papa non potest dispensare in matrimonio rato. Vide Siluestrũ verbo diuortium. §. 1. &. 4.