¶ QVÆritur, de impedimentis matrimonij. Sunt quidem aliqua quae impe diunt matrimonium, tamen si fiat factum tenet: vt est tempus in quo matrimonium fieri prohibetur, & tamen si fiat in diebus prohibitis factum tenet. Alia sunt impedimenta quae impediunt matrimonium faciendum & dirimunt factum: & haec sunt sexdecim in his versibus contenta. Error, conditio, votum, cognatio, crimen, cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas. Si sis affinis, si forte coire nequibis, haec facienda vetant conubia, facta retractant. Agamus igitur de his omnibus.