Impedimenta matrimonii duplicia quæ dam dirimẽtia alia impediẽtia ¶ QVÆritur, de impedimentis matrimonij. Sunt quidem aliqua quæ impe diunt matrimonium, tamen si fiat factum tenet: vt est tempus in quo matrimonium fieri prohibetur, & tamen si fiat in diebus prohibitis factũ tenet. Alia sunt impedimẽta quæ impediũt matrimonium faciendum & dirimũt factum: & hæc sunt sexdecim in his versibus contenta. Error, conditio, votum, cognatio, crimen, cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas. Si sis affinis, si fortè coire nequibis, hęc faciẽ da vetant conubia, facta retractant. Agamus igitur de his omnibus.