¶ QVÆRItur, an si fuerit aliquis impotens ad concubitum teneat matrimonium cum illo? Respondeo, quod duplex est impotentia. Quaedam perpetua, & haec tam in viro quam in foemina irritat matrimonium : vt si spado contrahat matrimonium non tenet. vt in ca. 1. de frigidiset maleficiatis. Si autem post matrimonium superueniat impedimentum non irritat matrimonium . Nam quod semel fuit matrimonium semper erit firmum. Et hoc impedimentum iure naturali irritat matrimonium : sicut iure naturali prohibentur duae foeminae contrahere inuicem. Sed quomodo cognoscetur, an talis impotentia sit perpetua? Respondeo quod debent esse per trienium iuncti, & dare operam rei vxoriciae: & si post trienium constet de impotentia alicuius, debent separari: vt habetur in cap. laudabile, in illo titulo. Sed si statim possit agnosci quod sit impotentia perpetua, statim debent separari. Vide Siluestrum verbo matrimonium. 8. §. vltimo.