Impotẽ tia perpetua dirimit matrimoniũ ¶ QVÆRItur, an si fuerit aliquis impotens ad concubitum teneat matrimoniũ cũ illo? Respondeo, ꝙ duplex est impotentia. Quædam perpetua, & hæc tā in viro  in foemina irritat matrimoniũ : vt si spado contrahat matrimoniũ nō tenet. vt in ca. 1. de frigidiset maleficiatis. Si autẽ post matrimoniũ superueniat impedimentũ non irritat matrimoniũ . Nā quod semel fuit matrimoniũ semper erit firmum. Et hoc impedimentum iure naturali irritat matrimoniũ : sicut iure naturali prohibentur duæ foeminæ contrahere inuicem. Sed quomodo cognoscetur, an talis impotentia sit perpetua? Respond. ꝙ debent esse per trienium iuncti, & dare operā rei vxoriciæ: & si post trienium constet de impotentia alicuius, debent separari: vt habetur in cap. laudabile, in illo titulo. Sed si statim possit agnosci ꝙ sit impotentia perpetua, statim debẽt separari. Vide Siluestrũ verbo matrimonium. 8. §. vltimo.