¶ QVÆrit̃ , de pueris habentibus quidem vsum rationis, an possint contrahere ante decimũquartũ annum? Repond. ꝙ nō . Quia est determinatio ecclesiæ ꝙ pueri ante decimũquartum annũ , & puellæ ante duodecimũ nō possint cōtrahere : vt patet in ca. pube res, & cap. continebatur de sponsa. im pube. quod fuit determinatũ propter rationem Aristot. dicentis ꝙ ante illā ætatẽ non sunt habiles ad generandũ . Si tamen ante prædictam ętatẽ cōtrahant , quāuis non sit matrimoniũ sunt sponsalia, ex iuris dispositione, & tenẽ tur posteà contrahere: vt patet in cap. vnico de despons. impube. li. 6. Si autẽ parũ ante legitimā ętatẽ contrahāt & consument matrimoniũ , vt putâ vir in anno. 13 & foemina in. 11. erit verum matrimoniũ : vt habetur in ca. de illis. 2 de desponsatione impube. Et etiam citra iuris determinationem, patet ꝙ sit ibi verũ matrimonium quia illa erant sponsalia & copula superueniens facit matrimoniũ , ergo. Et si sint iam habiles ad generandum etiam si non cō sumauerint erit matrimonium, malitia ætatem supplente. vt etiam ait textus. Sponsalia verò ex iuris dispositio ne possũt celebrari in septenio, & etiā { Spōsalia circa septeniũ celebrari possũt } si sint prope septeniũ : vt tenet. S. Tho 4. d. 27. & est communis opinio, licet Panormitanus teneat contrarium.