# 265 Pueri ante decimum quartum annum non possunt contrahere ¶ QVÆritur , de pueris habentibus quidem vsum rationis, an possint contrahere ante decimumquartum annum? Respondetur quod non . Quia est determinatio ecclesiae quod pueri ante decimumquartum annum , & puellae ante duodecimum non possint contrahere : vt patet in ca. pube res, & cap. continebatur de sponsa. im pube. quod fuit determinatum propter rationem Aristoteles dicentis quod ante illam aetatem non sunt habiles ad generandum . Si tamen ante praedictam aetatem contrahant , quamuis non sit matrimonium sunt sponsalia, ex iuris dispositione, & tenentur postea contrahere: vt patet in cap. vnico de despons. impube. li. 6. Si autem parum ante legitimam aetatem contrahant & consument matrimonium , vt puta vir in anno. 13 & foemina in. 11. erit verum matrimonium : vt habetur in ca. de illis. 2 de desponsatione impube. Et etiam citra iuris determinationem, patet quod sit ibi verum matrimonium quia illa erant sponsalia & copula superueniens facit matrimonium , ergo. Et si sint iam habiles ad generandum etiam si non consumauerint erit matrimonium, malitia aetatem supplente. vt etiam ait textus. Sponsalia vero ex iuris dispositio ne possunt celebrari in septenio, & etiam { Sponsalia circa septenium celebrari possunt } si sint prope septenium : vt tenet. S. Tho 4. d. 27. & est communis opinio, licet Panormitanus teneat contrarium.