ΒΆ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquando arte daemonis (de quo ait Iob quod non est potestas super terram quae comparetur ei) inuenitur inter coniuges. Potest enim maritum reddere frigidum, & facere ne possit membrum arrigere, & impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges, quod eorum calor praeualeat & superet ea quae daemon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus quod ista maleficia maxime contingunt circa rusticos.