¶ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquandò arte dæmonis (de quo ait Iob quòd nō est potestas super terram quę cōparetur ei) inuenitur inter coniuges. Potest enim maritum reddere frigidum, & facere ne possit membrum arrigere, & impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges, quòd eorum calor præualeat & superet ea quæ dæmon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus ꝙ ista maleficia maximè contingunt circa rusticos.